Charter Document - 02194700

Charter Document - 02194700


Charter Number: 02194700
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Joscerannus Grossus dominus Branceduni notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum dominus Jocerannus de Nanton miles quidquid habebat vel habere poterat nomine uxoris sue in territorio de Serciaco et tam in villa Sancti Jangulfi quam circa domino Stephano quondam abbati Cluniacensi pro ducentis et duodecim libris Matisconensis monete titulo pignoris obligasset tandem in presentia mea convenerunt inter se quod predicta terra singulis annis debet se redimere de triginta quinque libris Cluni[ac]ensis monete Quando vero per predictas solutiones dicto Stephano et ecclesie Cluniacensi de tota pecunia satisfactum fuerit memorata terra ad dictum Joserannum de Nanton revertetur ita tamen quod de feodo ecclesie Cluniacensis de quo antea fuerat in perpetuum remanebit Et sciendum quod si tempestate vel generali defectu predicta terra suis fructibus careret de dicta summa triginta quinque librarum tantum caderet quantum boni viri fideliter estimarent Hanc autem obligationem domina Guillelma uxor ejus de cujus hereditate predicte possessiones erant laudavit et concessit et fide interposita in presentia mea confirmavit In cujus rei testimonium ad instanciam utriusque partis presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC tricesimo sexto mense julio