Charter Document - 02194695
| Charter Number: | 02194695 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1236 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Guichardus dominus de Anton salutem Noveritis quod concessi juramento prestito ecclesie Cluniacensi quicquid ego et predecessores mei habebamus vel habueramus in decima de Porroyges retenta tamen mihi bona garda Bonam autem gardam ita intelligo quod ratione gaude non faciam aliquam exactionem nec levatam nec talliam nec gravamen corporum sive rerum hominibus qui sunt vel fuerint de cetero sive se verber faverint in terra ecclesie Cluniacensis apud Perroyges nisi fuerint mei homines set teneor ipsos gaudere et defendere contra quoslibet eisdem injuriantes pro posse meo et hec omnia supradicta promisi prestito juramento me servaturum In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum Willelmus venerabilis patris episcopi Cabilonensis feci apponi et meum sigillum apposui Actum in crastino Resurrectionis dominice anno Domini MCCXXX sexto
