Charter Document - 02194691

Charter Document - 02194691


Charter Number: 02194691
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Jocerannus Grossus dominus Branceduni notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod constituti in presentia mea Radulfus et Johannes fratres de Marneio recognoverunt se vendidisse domno Stephano abbati Cluniacensi quicquid habebant in parrochia de Chaselez videlicet in territorio de Coremestain et de Plantis et in toto confinio illo illud scilicet in quo per medium partiebantur cum eis Hospitalarii ita quod si in parte Hospitali[s] aliquid in posterum de jure sibi competenti poterunt acquirere illud sibi retinent et non vendunt Suam vero partem totam quam modo tenent vel possident in partibus nominatis videlicet in terris mansis hominibus nemoribus vineis pratis aquis aquarumve decursibus et molendinis seu aliis quibuscumque rebus totum vendiderunt prenominato abbati [pro] pretio duodecies vigenti librarum Divionensium de quibus confessi sunt sibi plenarie fuisse satisfactum in pecunia numerata Hanc autem venditionem juraverunt predicti fratres contra omnes qui juri stare voluerint fideliter garantire In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem predictorum fratrum sigilli mei impressione signavi Actum anno Domini MCCXXXV mense novembris