Charter Document - 02194690
| Charter Number: | 02194690 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem Cum inter dilectum nostrum abbatem Cluniacensem ex una parte et dilectum ac fidelem nostrum J comitem Masticonensem ex altera contencio verteretur super eo quod dictus comes firmabat quamdam domum inter Domenge et Ygi in quodam loco qui est de proprio domanio ipsius comitis sicut ipse dicit Abbas etiam nichil vendicat in illo nisi quod dicit quod quedam pars fossatorum ipsius domus sita est in terra ipsius abbatis et porta domus similiter Dicit etiam quod in illo loco multis de causis non potest comes firmare nec debet Comes autem e contrario dicit quod bene potest ibi firmare tamquam in proprio fundo Propter hujusmodi contemptionem partes in nostra presencia constitute in hoc consenserunt quod nos mittemus ad partes illas tales qui de mandato nostro diligenter et prudenter inquirent et per testes et per instrumenta de jure utriusque partis et quomodo dictus abbas et predecessores sui usi fuerunt illa re contra dictum comitem et antecessores suos et dictus comes et antecessores sui contra dictum abbatem et suos predecessores Cum autem inquisitio jam dicta facta fuerit nobis reportabitur in scriptis et nos per consilium nostrum secundum usus et consuetudines terre illius utrique parti jus suum tribui faciemus Actum apud Vicennas anno Domini MCCXXXV mense septembris
