Charter Document - 02194687
Charter Number: | 02194687 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Johannes de Vineis domini regis baillivus salutem Noveritis quod ego teneor bona fide procurare erga episcopum et capitulum Belvacense ipsos inducendo tam per preces meas quam preces amicorum meorum ad hoc ut domus de Buriaco que ab abbate et conventu Cluniacensi dilecto filio meo Petro de Vineis canonico Silvanectensi ad vitam suam est concessa a subjectione Belvacensi eximatur eo modo quo alii prioratus ordinis Cluniacensis in Belvacensi diocesi constituti sunt exempti Et si forte istud procurare non possem ego teneor reddere eisdem ducentas libras Parisienses ad voluntatem suam faciendam ita tamen quod dictam domum cum appendentiis omnibus eidem Petro ad vitam suam garantizabunt In cujus rei testimonium et securitatem pleniorem presentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi Actum anno Domini MCC tricesimo quinto