Charter Document - 02194686

Charter Document - 02194686


Charter Number: 02194686
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Petrus de Vineis canonicus Silvanectensis salutem Noveritis quod ego bona fide teneor laborare erga episcopum et capitulum Belvacense inducendo ipsos per preces amicorum meorum ad hoc ut domus de Buriaco que mihi ab abbate et conventu Cluniacensi ad vitam meam est concessa a subjectione Belvacensi eximatur eo modo quo alii prioratus ordinis Cluniacensis in Belvacensi diocesi constituti sunt exempti Teneor etiam duobus monachis ibidem deputatis ad servicium Domini faciendum necessaria subministrare et post decessum meum dictam domum in bono statu reddere liberam et immunem ab omni honere debitorum cum omnibus fructibus et rebus propriis ecclesie utpote terris pratis vineis provenientibus et cum vaccis et ovibus post decessum meum ibidem inventis salvis tamen michi aliis mobilibus ad voluntatem meam distribuendis si qua post decessum meum ibidem fuerint inventa Promitto insuper me soluturum singulis annis in nundinis Latiniacensibus dictis abbati et conventui vel eorum certo mandato unam marcham argenti nomine pensionis et quod possessiones dicte domus in feudum non dabo nec alias alienabo In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCXXX quinto