Charter Document - 02194684
Charter Number: | 02194684 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Magister Guillermus officialis Matisconensis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod Bernardus de Vergiaco in nostra presentia constitutus vendidit venerabili patri abbati Cluniacensi et ecclesie pratum suum quod habebat apud Domange situm juxta fossata comitis inter fossata et Lodez precio decem librarum Cluniacensium de quibus confessus est se habuisse graantum suum in pecunia numerata promittens prestito super sacrosancta Dei evangelia juramento se dictam vendicionem inperpetuum tenere et garantire Dictam autem vendicionem laudavit et concessit Hugueta uxor dicti Bernardi et Guido de Borberesches domicellus uterque prestito juramento promittentes sub eodem juramento se contra dictam venditionem non venire per se vel per alium Super hoc renunciaverunt sub interpositione prestiti juramenti dicti B et Hugueta uxor sua et G de Barberesches exceptioni non numerate pecunie et omnibus aliis exceptionibus et actionibus personalibus et realibus et omni auxilio canonum et legum sibi competentibus vel deinceps competituris In cujus rei testimonium presentibus litteris ad petitionem supradictorum B et Huguete et Guidonis sigillum curie Matisconensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCXXX quinto mense junio