Charter Document - 02194679

Charter Document - 02194679


Charter Number: 02194679
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Alaidis mater ducis Burgundie notum facio universis quod cum vir venerabilis dominus Stephanus abbas Cluniacensis et ejusdem loci conventus concessissent michi unanimi voluntate domum suam de Troaut quamdiu vixero possidendam ego promisi eis et concessi ac etiam bona fide creantavi quod ego dictam domum de omnibus debitis quibus tenetur penitus acquitabo et duos monachos ibidem ad Dei servitium faciendum tenebo ac hospitalitatem abbatis et monachorum Cluniacensium sicut consuetum est observabo Censam vero solitam scilicet sexaginta libras Divionenses singulis annis in nundinis Cabilonensibus ad mandatum dicti abbatis Cluniacensis persolvam Redditus quidem et alia bona omnia que ab eadem domo alienata illicite invenero vel distracta ad jus et proprietatem domus modis omnibus bona fide revocare curabo Preterea notum omnibus esse volo quod in decessu meo quicquid de domo contingat volo et presentibus litteris meis statuo et confirmo quod ipsa domus de Troaut ab omni debito quitata penitus et immunis cum omnibus pertinenciis suis tam que modo possidet quam aliis distractis vel alienatis si quid sicut promisi revocavero ac etiam acquisitionibus vel augmentationibus quas ibidem fecero quoquo modo necnon et omnibus que de mobilibus meis ibidem inventa fuerint ad ecclesiam Cluniacensem proprie sine alicujus reclamatione revertentur Ceterum sciendum est quod dictus abbas et conventus Cluniacensis donationes omnium ecclesiarum ad dictam domum de Troaut pertinentium sibi proprie retinuerunt ita quod nec eas nec aliquas decimas tam ad ipsam domum quam ad aliqua membra sua modo aliquo pertinentes alicui conferre potero vel donare sed eas in manu mea quamdiu vixero sicut priores ejusdem domus consueverunt tenebo Et licet canonici capelle ducis Divionensis asserant se debere habere decimas in omnibus terris quas meis sumptibus coli facio in terris tamen dicte domus nichil poterunt reclamare quia si dicti abbas et conventus gratiam michi faciant specialem quod suum est proprium nichilobminus retinent sibi nec id a jure suo sive possessione propter hoc alienare videntur Et si forte aliquis contra has conventiones aliquatenus veniendo ecclesias de Cluniaco molestare voluerit aut vexare ego quamdiu vixero propriis sumptibus defendere teneor et fovere In cujus rei testimonium litteras istas sigillo meo sigillatas eisdem abbati et conventui tradidi Actum est hoc anno Domini MCCXXXV mense junio