Charter Document - 02194678

Charter Document - 02194678


Charter Number: 02194678
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hugo dux Burgundie notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum religiosi viri et amici mei karissimi Stephanus abbas et conventus Cluniacensis donavissent concessissent domum suam de Magobrio in diocesi Eduensi constitutam Galtero presbitero de Chalirici et cognomine Alvernaz homini meo quandiu vixerint cum reditibus et obventionibus ejusdem domus pacifice possidendam ita tamen quod post mortem ipsorum prioratus ipse cum pertinenciis et bonis libere et absolute ad Cluniacensem ecclesiam revertatur et etiam bona mobilia et immobilia si qua a dictis Galtero et Alvernaz dum prioratum tenuerint fuerint acquisita Mortuo vero uno supradictorum pars ipsius ad Cluniacensem ecclesiam revertetur altero superstite partem suam videlicet medietatem dum vixerit tenente et habente Et sciendum quod dicti G et Alvernaz juramento corporaliter prestito super sancta Dei evangelia promiserunt per stipulationem et in factum reduxerunt dictum prioratum liberare infra biennium ab omni debito et obligatione et etiam ab omni honere cujuslibet creditoris promittentes etiam sub prestito juramento se quamdiu vixerint jura dicti prioratus servare et manutenere bona fide et illa que alienata fuerint de ipso prioratu illicite vel distracta ad jus et proprietatem ejusdem prioratus sine fraude pro posse suo revocare In ipso autem prioratu debent tenere et procurare quinque monachos in necessariis competenter et honeste Dominum vero abbatem Cluniacensem et hospites ad eumdem locum accedentes secundum possibilitatem loci recipient honeste et eisdem in necessariis providebunt Si vero alter ipsorum decederet ecclesia Cluniacensis vel ille qui ad mandatum ipsius medietatem posideret cum alio superstite quilibet pro portione sua omnia memorata consummaret Hec omnia sicut superius sunt expressa Alvernaz ex parte sua coram nobis promisit se fideliter servaturum cujus factum in hac parte ad ipsius preces et instanciam approbo et concedo ei ut hoc licite facere possit Si autem de superius expressis in aliquo deviaret ego ad peticionem Domini abbatis vel mandati ipsius debeo ipsum compellere ut pacta predicta bona fide et inviolabiliter conservet In cujus rei testimonium et confirmationem presentibus litteris sigillum meum feci apponi et ut inde habeatur memoria rei geste Datum anno Domini MCCXXXV mense junii