Charter Document - 02194674
| Charter Number: | 02194674 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Jocerannus Grossus dominus Branceduni salutem in Domino Universitati vestre notum fiat quod Hugolinus de Petra Campi domicellus confessus est coram nobis spontanee se dedisse in elemosinam ecclesie Cluniacensi in perpetuum decimam quam habebat in parrochia de Ainart et de ipsa decima et donata et concessa Odonem priorem Cluniacensem nomine Cluniacensis ecclesie investivit Postmodum vero eadem ecclesia Cluniacensis dictam decimam eidem Hugolino concessit tenere in casamentum et feodum Unde ipse Hugo fecit homagium dicto O priori nomine Cluniacensis ecclesie promittens per stipulationem et in pactum deducens pro se successoribusque suis de dicto casamento et feodo homagium facere et fidelitatem servare Stephano abbati Cluniacensi successoribusque suis universis Hec omnia promisit dictus Hugolinus servare et tenere prestito super sancta Dei evangelia juramento sine vi sine metu sine dolo sponte et provide In cujus rei testimonium ad instanciam et preces ejusdem Hugolini presentes litteras sigillo nostro munitas tradidimus abbati et ecclesie Cluniacensi memoratis Datum et actum anno gratie MCCXXXIIII mense marcii
