Charter Document - 02194673

Charter Document - 02194673


Charter Number: 02194673
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Jocerannus Grossus dominus Branciduni universis presentes litteras inspecturis notum facio quod dominus abbas et ecclesia Cluniacensis mutuo tradiderunt Jozeranno le Merle sicut idem coram nobis confessus est XXV libras Cluniacensis monete pro quibus eisdem abbati et ecclesie Cluniacensi obligavit pignori decimam quam habet apud Mensones que est in parrochia eorumdem Cluniacensium de Savigniaco et quicquid juris habet vel potest habere apud Monnet apud Valles et apud Cortiz in servitio juvenis et aliis rebus ita quod de martio in martium quandocunque voluerit dictus Jocerannus predictas res a memoratis Cluniacensibus redimere potest In cujus rei testimonium ad petitionem utriusque partis presentibus litteris sigillum meum apposui Actum anno Domini MCCXXXIII mense martio