Charter Document - 02194671
Charter Number: | 02194671 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Jocerannus dominus Branceduni omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Universitati vestre notum facio quod Jocerannus li Melles in mea presentia constitutus donavit et concessit domino abbati Cluniacensi et successoribus ejus in perpetuum mera et spontanea voluntate decimam quam habebat apud Massonnes que est in parrochiatu Cluniacensi de Saviniaco et omne jus quod habebat vel habere poterat apud Monnet aput Valles [et] aput Curtiz in vineis servicio et aliis rebus eidem abbati et successoribus ejus cessit et quitavit Dominus vero abbas res superius expressas eidem Joceranno [postmodum] donavit et concessit in feodum et illas a sepefato Cluniacensi abbate in feodum recepit Ut autem premissa [firma] et inconcussa futuris temporibus habeantur ad instanciam et preces utriusque partis presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC tricesimo quarto mense februario