Charter Document - 02194670
Charter Number: | 02194670 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Guillermus miseratione divina Cabilonensis episcopus notum facio universis presentes litteras inspecturis quod Johannes et Teobaldus fratres de Monte Sancti Vincentii capellani quidquid juris habent in territorio de Bergul cum appendiciis suis ab ecclesia Cluniacensi tali conditione receperunt quod jam dicti fratres tenentur singulis annis reddere et persolvere in festo beati Martini XL solidos Cluniacensis monete et XL bichetos bladii famulis decani Bersorniaci quorum XX de avena et XV de siligine et Ve de frumento esse debent Est preterea talis adjecta conditio quod dicta bona nec aliquod eorum dicti fratres vendere vel impignorare vel aliquo modo alienare poterunt sed quidquid ibi edificare vel aquirere potuerint sine cujuslibet contradictione ad domum Bersorniaci post obitum dictorum fratrum libere et pacifice revertetur Hec autem omnia sepedicti fratres prestito juramento in presentia nostra promiserunt firmiter observare In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini MCCXXX quarto mense februarii