Charter Document - 02194669

Charter Document - 02194669


Charter Number: 02194669
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Bartholomeus permissione divina Quinque Ecclesiarum episcopus salutem in salutis actore Universitati vestre notum facimus quod illas duodecim marchas auri de paillole scilicet quas mutuo tradidimus sacro conventui Cluniacensi eidem divina ducti inspiratione quittamus ita tamen quod exinde acquirant redditus et statuant in eodem Cluniacensi monasterio pro animabus antecessorum meorum defunctorum anniversarium quod singulis annis in conventu fiet Si vero aliquis super dicto mutuo duodecim marcharum predictarum aliquas litteras exhibuerit vel presentaverit a conventu vel ab aliquo alio confectas illas volumus non valere ipsas decernentes irritas et inanes In cujus rei testimonium sepefato conventui presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Datum apud Cluniacum die jovis post Purificationem beate Marie anno Domini MCC tricesimo quarto