Charter Document - 02194666

Charter Document - 02194666


Charter Number: 02194666
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis H[aimo] divina miseratione Masticonensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Dalmacius li Homgres miles in nostra presentia constitutus recognovit se pignori obligasse domino S abbati Cluniacensi pro nonaginta libris Cluniacensis monete decimam suam de Cortamblei et tertiam partem decime de Anai et quicquid juris in eisdem decimis habebat vel habere poterat Que omnia sunt de feodo Cluniacensis ecclesie prout dictus Dalmacius recognovit Promisit autem dictus Dalmacius coram nobis tactis sacrosanctis evangeliis quod decimas predictas abbati supradicto et successoribus suis legitime garantizabit et quod contra predictam garantizationem non veniret in futurum In cujus rei testimonium nos ad preces dicti Dalmacii presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXXIIII mense januarii