Charter Document - 02194662
| Charter Number: | 02194662 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recognition |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis H[aimo] Dei gratia Matisconensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod constitutus in presentia nostra Gaufridus Doble recognovit quod ipse quicquid juris habebat vel habere poterat infra parrochiam de Marsiliaco videlicet in terris vineis pratis pascuis aquis molendinis nemoribus et precipue quicquid habebat infra cimiterium ejusdem ville recepit in feodum ab abbate Cluniacensi et successoribus suis et de hiis omnibus fecit eisdem homagium Promissit etiam juramento prestito quod hec omnia abbati Cluniacensi legitime garantizabit Dictus vero abbas pro hiis omnibus dedit eidem G quadraginta libras Cluniacensis monete In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Gaufredi sigillum nostrum fecimus apponi Actum anno Domini MCCXXXIIII mense decembri
