Charter Document - 02194651
| Charter Number: | 02194651 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio archidiacono Senonensi salutem et apostolicam benedictionem Exhibita nobis dilecti filii abbatis Cluniacensis conquestio patefecit quod fratres militie Templi et Nicolaus burgensis Parisiensis quandam summam pecunie quam quondam prior ecclesie Sancti Martini de Campis ad Cluniacense monasterium pleno jure spectantis deposuit penes eos contra justitiam detinent et reddere contradicunt asserentes sibi esse ab eodem priore in ultima voluntate mandatum ut ex ea quoddam edificium facerent in ecclesia memorata Cum igitur de pecunia ipsa disponere nequiverit idem prior discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus si est ita fratres et burgensem prefatos ut eidem abbati predictam pecuniam restituant ut tenentur monitione premissa per censuram ecclesiasticam sicut justum fierent appellatione remota compellas Datum Laterani IIII id aprilis pontificatus nostri anno octavo
