Charter Document - 02194642
| Charter Number: | 02194642 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Bonetus de Riomo officialis curie Lugdunensis universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem Universitati vestre facimus manifestum quod in nostra presentia constituti domnus Willelmus de Marchant miles et domina Aalis ejus uxor et Hugo filius ipsorum vendiderunt omnes possessiones et bona que habebant in parrochiis de Berziaco de Charnet et de Soligniaco pretio quadraginta librarum Cluniacensis monete venerabili patri Stephano Cluniacensi abbati ad opus obedientie sue de Berzi villa in perpetuum remanenda Nominati vero Willelmus et A uxor ejus et dictus filius ipsorum tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt se predictas possessiones et bona pro posse suo ecclesie predicte bona fide garentire atque illibata custodire renuntiantes super hoc omni juri ecclesiastico et civili et exceptioni non numerate pecunie et precii non soluti et omni auxilio sibi competenti vel competituro In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo curie Lugdunensis duximus roborandas Actum anno Domini MCCXXX tertio
