Charter Document - 02194632

Charter Document - 02194632


Charter Number: 02194632
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1233
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis ego Humbertus dominus Bellijoci salutem Noverit universitas vestra quod ego teneor meis sumptibus abbati et conventui Cluniacensi tradere litteras archiepiscopi Lugdunensis de observandis pactionibus inter me et dictos abbatem et conventum Cluniacensem habitis super hac accollectione et associatione quam ipsi fecerunt michi in villa sua de Tossoy et pertinenciis ejusdem in quibus litteris debent contineri conventiones predicte sicut in meis litteris quas super hoc sepedictis abbati et conventui tradidi plenius continentur Hoc adjuncto quod si me vel aliquem heredum meorum dictis conventionibus in aliquo contingeret de cetero contraire ipse archiepiscopus requisitus a dictis abbate et conventu me et terram meam supponeret interdicto et hoc per litteras suas promittat eisdem Actum et sigillo meo confirmatum XI kal maii anno Domini MCCXXX tertio