Charter Document - 02194624
Charter Number: | 02194624 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Gravem ex parte vestra recepimus questionem quod quidam Archiepiscopi qui de more Suffraganeorum suorum Dieceses visitant annuatim ad Domos et Prioratus Cluniac constitutos in eisdem Diecesibus accedentes procurationem indebitam annis singulis exigunt ab eisdem in vestrum non modicum prejudicium et gravamen quamquam hujusmodi procurationes non consueverint annis singulis exhiberi Quare nobis humiliter supplicastis ut super hoc remedium apponere dignaremur Volentes igitur indemnitati vestre paterna sollicitudine providere ne id fiat de cetero presertim in casibus non concessis auctoritate presentium districtius inhibemus Nulli ergo [] Datum Anagnie III Idus Februarii Pontificatus nostri anno sexto