Charter Document - 02194620

Charter Document - 02194620


Charter Number: 02194620
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1233
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

[] prioribus et conventibus Cluniacensis ordinis monasterio Cluniacensi subjectis Licet per quedam statuta nuper dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensibus a nobis transmissa exactiones et extorsiones in corum prioratibus fieri duxerimus inhibendum quia tamen sicut accepimus monachorum collegium in monasterio ipso non nisi per subventionem ipsorum prioratuum potest aliquatenus sustentari et dignum est ut membra compatiantur capiti patienti universitatem vestram attentius rogandam duximus et monendam mandantes quatenus ob reverentiam Apostolice Sedis et nostram eisdem in certis reditibus pro congrua sustentatione ipsorum provideatis liberaliter et libenter ita ut consuetus monachorum numerus inibi Domino famulantium et cetera negotia monasterii honeste valeant procurari ac de cetero ipsi ab exactionibus hujusmodi conquiescant vosque possitis propter hoc non immerito commendari Qualiter autem eis duxeritis providendum nobis vestris litteris fideliter intimetis Dat Anagnie VIII kalendas februarii anno sexto