Charter Document - 02194618
Charter Number: | 02194618 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Robertus archipresbyter Viriseti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod anno Domini MCCXXXII in crastinum Exaltationis Sancte Crucis corpore domini Hugonis Discalci domini de Busseria tradito sepulture ad audiendam ejus ultime voluntatis publicationem ego et plures alii in ecclesia Beate Marie Cluniacensis convenimus ubi in presentia mea et aliorum quamplurium dicti Hugonis ultima voluntas publicata fuit in hunc modum magister Willermus presbyter Johannes Galeti Jaquetus ejus serviens et Johannes de Sancto Jangulfo filius Marie la Panetere jurati deposuerunt quod nocte ante proximo preterita hoc est nocte dicti festi Exaltationis Sancte Crucis interfuerunt in domo Johannis Galeti in camera retro ubi dominus Hugo Discaltus laborabat in extremis tamen adhuc sane mentis et compos sue rationis Qui Hugo inter cetera legata hujus sue ultime voluntatis legavit contulit et quittavit quicquid garde quicquid juris quicquid rationis quicquid exactionis habebat reclamabat aut habere vel reclamare poterat vel etiam percipere consueverat in villa de Sancto Poncio in villa de Monte Francie et in qualibet alia terra hominibus seu rebus pertinentibus ad ecclesiam Cluniacensem Addiderunt etiam dicti testes quod Bernardus Sautelisus et Willermus de Busseria sub uno eodemque pretextu cum ipsis interfuerunt et ipsi et illi rogati et vocati venerunt et hoc ab ore ipsius Hugonis Discalci audierunt Huic publicationi mecum interfuerunt venerabilis O prior Cluniacensis magister Symon Sancte Marie magister Cristinus Sancti Marcelli magister Marinus de Opere capellani Durannus de Karrella clericus et alii quam plures In cujus rei testimonium sigillum meum presentibus litteris duxi apponendum