Charter Document - 02194613
Charter Number: | 02194613 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Trenorchiensi et Belleville Abbatibus et Archipresbytero Trenorchiensi Cabilonensis et Lugdunensis Diocesum salutem et Apostolicam benedictionem Quam graviter in persecutione suorum offenditur Dominus in quibus honorari se asserit atque sperni dilectum filium nobilem virum Comitem Foresii debita volumus meditatione pensare ut sic dilectos filios Abbatem et Conventum Cluniacen qui hujus seculi vanitatibus abnegatis obtulerunt Domino laudis sacrificium semetipsos non solum non gravet verum etiam ipsos studeat propensius honorare Ad nostram siquidem audientiam conquerentibus eisdem pervenit ipse nescimus quorum seductus consiliis sicut convenit non attendens quod laicis super Ecclesiis personis et rebus Ecclesiasticis nulla est attributa potestas ipsos Prioratus Ecclesias Decanatus et homines eorumdem tam per se quam per Ballivos indebitis exactionibus multipliciter aggravat et affligit tallias et collectas et alias extorsiones ab eis contra justitiam exigendo Emendas insuper ipsis a suis hominibus debitas et alia jura Cluniacensis Monasterii sibi pro sue arbitrio voluntatis usurpans eosdem homines sue conatur subjicere ditioni Libertates et immunitates eorum contra privilegia Romanorum Pontificum necnon et inclyte recordationis Regum Francorum et pie memorie Willelmi Ducis dicti Pii qui predictum Monasterium fundavit infringere moliendo Cum itaque gravamen Monasterii supradicti quod ad sedem Apostolicam speciali liter pertinere dignoscitur nolimus clausis oculis pertransire dictum Comitem rogandum duximus attentius et hortandum certis sibi dantes litteris in mandatis ut ob reverentiam beati Petri et nostram a predictorum Abbatis et Conventus Prioratuum Decanatuum Ecclesiarum necnon et hominum eorumdem molestiis et gravaminibus omnino desistens et faciens suos desistere ipsis satisfaciat de damnis eisdem illatis et injuriis competenter Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus si dictus Comes mandatum nostrum neglexerit adimplere vos tam ipsum quam suos ad id monitione premissa per censuram Ecclesiasticam appellatione remota veritate cognita compellatis proviso ne in ipsum Comitem excommunicationis vel interdicti sententiam proferatis nisi super hoc a nobis mandatum receperitis speciale Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Reate VII Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno sexto