Charter Document - 02194612
Charter Number: | 02194612 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Composition |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Johannes comes Cabillonensis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum querela verteretur inter me ex una parte et abbatem et conventum Cluniacensem ex altera super centum marcis argenti et quinquagentis libris Divionensium quas ego petebam ab eis nomine matris mee et de hiis omnibus haberem litteras patentes sigillatas sigillis abbatis et conventus abbas vero et conventus e contrario proponerent pecuniam istam fuisse solutam ex toto tempore matris mee sicut legitime parati erant probare per testes sufficientes et idoneos tandem inter me et ipsos transactio et compositio facta est in hunc modum quod dicti abbas et conventus nomine transactionis et compositionis dederunt et persolverunt mihi sexcentas libras Divionensium Ego vero predictis abbati et conventui omnes istas querelas et eciam querelam de contractu domini Rollandi condam abbatis Cluniacensis et omnes alias querelas quas habebam vel habere poteram erga ipsos nomine meo vel nomine matris mee quitavi eisdem bona fide et bona voluntate abrenuntians omni juri actioni et privilegio fori et omni alii aminiculo quibus ego vel alius nomine meo vel nomine matris mee super premissis possemus ipsos impetere vel inquietare Preterea patentes litteras quas ego habebam de dicta pecunia reddidi eisdem In cujus rei testimonium memoratis abbati et conventui Cluniacensi presentes litteras sigilli mei munimine tradidi roboratas Actum anno gracie MCC tricesimo primo kal marcii