Charter Document - 02194599

Charter Document - 02194599


Charter Number: 02194599
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendo patri ac domino S Dei miseratione sancte Cluniacensis ecclesie abbati G dictus abbas Figiacensis salutem et obedientiam tam debitam quam devotam Super hoc quod nobis vestra paternitas significavit de domo d'Amanzanas vobis grates referimus copiosas Et si placet vobis quod nobis commendetis eandem nos vobis illam liberam a debitis reddemus quandocunque eam volueritis rehabere licet multis sit debitis onerata Monachum autem ante messiones non possumus ibi tenere propter paupertatem loci et bladi defectum Sed inantea libenter tenebimus quem mittatis Speramus autem et confidimus in Domino quod tam fideliter et tam utiliter nos habebimus in his paucis quod a vobis aliquando audiemus Quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam Mandate autem nobis super hoc vestram voluntatem per vestras patentes litteras scientes quod ad omne vestrum placitum sumus parati Super hoc etiam voluntatem mandate domino vicecomiti Combornensi de cujus elemosina domus est