Charter Document - 02194596
| Charter Number: | 02194596 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Excommunication |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Hec sunt distractiones seu alienationes Nazarensis ecclesie facte per Johannem camerarium Ispanie Concessit episcopo Calegurritano tercias decimarum omnium ecclesiarum nostrarum que sunt in diocesi sua et procurationes in eisdem correptionem et justitiam in clericos et omnia alia jura episcopalia et emolimenta multimoda que omnia priores Nazarenses a tempore beati Hugonis usque ad tempus jam dicti camerarii pacifice possederunt Et quando electus Calagurritanus venit ad ecclesiam Nazarensem quidam monachus Raimundus nomine Pampilonensis fecit sermonem ad populum de precepto camerario et in fine sermonis affirmavit quod ecclesia Cluniacensis et priores Nazarenses injuste tenuerant ea que pius iste camerarius bonitate sua reddebat episcopo nolens retinere jus alienum Preterea dedit domino Roderico Didaci et uxori sue pro V M ad vitam suam Torrezellam de Camberos villam magnam et optimam que valere solebat annuatim CC M ecclesie Nazarensi quia pater dicti R [scilicet] dum vixit tenuit et post mortem ejus dominus rex Aldefonsus et dominus Didacius et S prior Nazarensis ad jam dicto R et matre ejus pro MVII M redemerunt et tanquam alienatam per potestatem regiam vix recuperaverunt et post modum G prior Nazarensis Didaci Alvero fratri dedit CL M ut eam quittaret et de illa nullum habet censum Item cuidam Anglico et uxori sue in vita sua dedit domum de Lucoino pro CCC M que solebat valere CC M et census C M Item quidam burgensi Nazarensi et ejus uxori in vita sua dedit villam que dicitur Arenzana pro CCC M sine censu que solebat valere C M Item cuidam burgensi et ejus uxori in vita sua dedit hereditatem de Miravech pro CCC M que solebat valere LXM M et census II M et cuidam Archerno burgensi et ejus nepoti dedit hereditatem de Cubo et de Sancta Maria pro C M que valebant LX M annuatim M et census XX M et cuidam clerico majorini regis unam charruatam de bona terra [que] annuatim solebat reddere de pane ad opus XV monachorum de censu nichil cuidam sanctimoniali de pane conventus panem ad duos homines Notario domini Lupi dedit de pane conventus ad tres homines et si forte aliquis prior vellet auferre ipse peteret sibi reddi V aureos et hoc est in vita sua Item dedit domum de Soto Palacios cuidam de familia regine sine censu que solebat reddere in censu domini abbatis X M receptis enim prius C M Item Fagegi villam quandam que solebat dare in censu domini abbatis XL M dedit cuidam juveni pro XX annuatim receptis enim prius LXXX Item pro uno equo cuidam militi villam que dicitur Santordeio que valet annuatim C M in vita sua census VIII M Item in Calagurra duobus hominibus dedit hereditatem que solebat valere XXV M pro XV censualibus annuatim habitis enim prius XL Item a domno Lupo Didaci accepit mutuo V M super domum Nazarensem et pertinentiis ejus Item domum de Castello dedit pro I M censualiter que solebat valere plus quam XXX M acceptis in primis C M Item cuidam auri fabro dedit hereditatem de Sancta Gadea pro V M annuatim que solebat valere XXV Item vendidit camerarius cum R priore Sancti Romani III molendinos in ponte de Fiterio Templariis pro CC et XXX M qui solebant valere XXX Et cuidam Anglico famulo camerarii qui vocatur Raolin cedit ei claves Nazarenses per cartam tali modo quod si forte aliquis prior vellet auferre ipse peteret sibi reddi M aureos et iste famulus in tempore vindemiarum percussit quemdam monachum presentibus laicis et ipse non emendavit Item domum de Castello dedit pro I M censualiter que solebat valere plus quam XXX M acceptis in primis C M Quando recessit de Ispania dimisit domum Nazarensem absque pane et vino Conventus autem Nazarensis necessitate compulsus prostravit se ad pedes domni Lupi ut subveniret eis in pane et vino at ipse misericordia motus statuit clientem suum ut cuilibet monacho daret in die unum denarium pro pane et alium pro vino et hoc factum fuit in die Resurrectionis usque dum habeat consilium domni abbatis Sciatis enim pro certo quod de suprascriptis nunciatis ecclesie Nazarensis cum suis pertinentibus ad minorata est census a mille aureis et plus annuatim Sciendum enim quod quando G prior Nazarensis voluit recedere a prioratu venit ad computandum pro conventu domus et burgensibus ville et baronibus Ispanie et in presentia regis et dixit quod domus Nazarensis debebat M et VI aureos in omnibus et per omnia et nichil amplius et dixit quibus debebat et quomodo post decessum G venit camerarius Ispanie ad consilium capituli et ville et terre prout posset destrueret domum et [] et dixit consiliis et senioribus terre quod domus bene debebat VII M aureos plus quam prior non predixerat et non pro aliud dixit hoc nisi aliquid posset sperare domos recuperare et ut presentes littere vim ponendi domum in longo debitis
