Charter Document - 02194595
Charter Number: | 02194595 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Postquam protestatus fuit domnus abbas in [capitulo Karitatensi in septimana Pasche] venit idem Gaufredus apud Karitatem [feria quinta] infra octabas Pasche cumque prior claustralis vidisset eum intrantem [claustrum pulsata] statim tabula intravit capitulum et totus conventus cum ipso inter quos comparuit idem Gaufredus Tunc predictus prior claustralis recitavit coram omnibus quod domnus abbas Cluniacensis dictum Gaufredum pro excommunicato habebat et ipse similiter Unde inhibuit sub eadem sententia auctoritate domini abbatis et sua quod a divinis officiis et a pulsatione campanarum omnino abstineretur quamdiu idem G in eodem monasterio presumeret remanere Tunc surgentes armarius Gaufredus Matisconensis Johannes de Cluniaco Robertus Calvus Guichardus nepos domini St Henricus de Ordine Stephanus de Corteniaco Guicardus de Monte Belleto et omnes fautores ipsorum in verba presumptuosa et tumultuosa proruperunt dicentes quod predictus Gaufredus de Brena nec se pro excommunicato gerebat neque ipsi eumdem excommunicatum reputabant unde ipsi eumdem in tanto errore foventes contempta hujusmodi inhibitione pulsatis solempniter campanis ecclesiam intraverunt et eodem Gaufredo presente vesperas solempnius solito cantaverunt et post completas vesperas sine jussu superioris cimbalum pulsaverunt Prior claustralis habito bonorum virorum consilio iterum mandavit et mandando monuit predictum Gaufredum ut aliud scandalum non faceret inter fratres immo ab introitu refectorii abstineret sciens quod si intraret refectorium dictus prior claustralis refectorium exiret Ipse vero monitioni predicti prioris claustralis noluit obedire immo expresse respondit quod refectorium intraret sicut postmodum probavit rei eventus quia cum sepefatus prior claustralis more debito intrasset refectorium idem Gaufredus subsecutus est eum Quem cum vidisset prior claustralis exivit refectorium Omnes et alii penam excommunicationis timentes exierunt cum ipso Armarius vero et quidam alii juvenes multa convitia priori claustrali inferentes cum eodem Gaufredo in refectorio remanserunt et quodam diacono residente ad scillam ibidem comederunt Cumque predictus Gaufredus postquam cenavit vidisset se ab aliis evitari exivit refectorium et ascendens equum recessit a villa Illi autem qui in refectorio remanserant post cenam perrexerunt ad ecclesiam cantantes Miserere mei Deus Postea vero prior claustralis et alii qui cum ipso ab introitu refectorii abstinuerant intraverunt refectorium et regulariter cenaverunt Cumque post cenam ad gratiarum actiones in ecclesiam pergerent prefatus armarius et alii juvenes qui cum ipso cenaverant residentes in claustro nullam eisdem per medium ipsorum transeuntibus reverentiam exhibuerunt cum de consuetudine deberent eisdem assurgere reverenter licet major in duplum pars conventus immo ipse conventus essent tam propter numerum quam propter etatem ac dignitatem ipsorum Cumque intrassent ecclesiam et more solito Miserere mei Deus alta voce cantarent predictus armarius eos perturbare contendens omnes campanas ecclesie pulsare cepit in illusionem et contemptum ipsorum et priori claustrali multa signa irregularia coram omnibus irreverenter fecit et egressis ipsis ecclesiam et loquutorio congregatis dictus armarius Guicardus et complicis eorum dicto priori multa verba contumeliosa et turpia protulerunt Nos et dictum St quantum in nobis est cupientes ad concordiam revocare nuper ipsum per nostras litteras vocavimus in virtute obedientie injungendo ut ad generale capitulum nuper preteritum apud Cluniacum veniret spem gerentes ut eo tunc presente mediantibus religiosis viris qui debebant ad ipsum capitulum convenire cepta deberet discordia sepeliri qui nec apud Cluniacum venire nec nostro se curavit conspectui presentare Postmodum etiam apud Caritatem ipsi precepimus in virtute obedientie feria tercia post Pentecosten nuper preterita ut feria quarta post octabas Pentecostes nuper preteritas apud Cluniacum veniret in claustro moraturus promittentes eidem quod si quid ab eo fuerat minus juste sive forte de disciplina vel rigore ordinis requisitum aut etiam requirendum nos eidem faceremus remitti Qui tamen venire contempsit