Charter Document - 02194594
Charter Number: | 02194594 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia Francorum Rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos dilecto et fideli nostro Joanni de Valerico pro fideli servicio quod nobis impendit et in futurum sicut speramus impendet et in augmentum feodi quod de nobis tenebat dedimus centum libratas terre eidem assignatas in omnibus que habebamus apud Escuroles et apud Maesium de Escole et in omnibus pertinentibus ad Bailliviam d'Escuroles ab eodem Joanne et heredibus suis in perpetuum possidendis Quod ut robur obtineat perpetue firmitatis presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato precipimus consignari Actum apud Andegavum anno Dominice Incarn MCCXXX mense Junio Astantibus in Palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapisero nullo Signum Roberti Buticularii Signum Bartholomei Camerarii Signum Matthei Constabularii Date vacante Cancellaria