Charter Document - 02194588
Charter Number: | 02194588 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Reomensi et de Fonteneto Cisterciensis ordinis abbatibus et priori Reomensi Eduensis et Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus a predictis monachis quibus per jam dictum abbatem absque difficultate sicut dictum est mandamus beneficium absolutionis impendi prefato priori faciatis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Perusii VIIII kalendas januarii pontificatus nostri anno tertio