Charter Document - 02194587

Charter Document - 02194587


Charter Number: 02194587
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati sancti Stephani Divionensis et Cisterciensi et sancti Stephani Divionen Prioribus Lingonensis et Cabilonensis Diocesum salutem et Apostolicam benedictionem Non posset regularis Ordo subsistere sed lederetur potius et vitiaretur omnino si ab ejus sancta institutione contingeret declinari Sane referente dilecto filio Cluniacensi Abbate dolentes audivimus quod quidam Senonensis Bituricensis et Burdegalensis Provinciarum Abbates sui Ordinis convenire ad Capitulum generale quod celebratur apud Cluniacum singulis annis et que de correctione ac reformatione Ordinis in eodem Capitulo salubriter statuuntur non solum servare sed etiam recipere penitus aspernantur in gravem infamiam et dissolutionem ipsius Ordinis et Cluniacensis Monasterii non modicum detrimentum Cum igitur dicti Abbates se in sancte institutionis observantia aliis ejusdem Ordinis debeant coaptare ut sicut societate religionis sic ejus imitatione ceteris conformentur discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus Abbates predicti ordinis quos tales esse constiterit accedere ad Capitulum et salubria ejus statuta recipere et servare monitione premissa per censuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis non obstante constitutione de duabus Diecis edita in Concilio generali Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum Perusii XV Kalendas Januarii Pontificatus nostri anno tertio Habetur et alia conservatoria ejusdem ad idem directis eisdem data Interamne quarto Idus Decembris anno Pontificatus decimo salutis MCCXXXVII