Charter Document - 02194586

Charter Document - 02194586


Charter Number: 02194586
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Quia intentionis nostre non fuit per inquisitionem quam super violentiis et injuriis monasterio de Caritate illatis ex officio nostro mandavimus fieri juri tuo vel Cluniacensis ecclesie in aliquo derogare ac tu cum esses in possessione instituendi priorem in ipso monasterio dilectum filium B[] monachum virum sicut dicitur providum et honestum ibidem institueris in priorem sicut etiam ex sententia bone memorie I[nnocentii] pape predecessoris nostri tibi competere asserebas nos scandalum evitare volentes et indempnitati utriusque monasterii tam in spiritualibus quam in temporalibus precavere non tam rigore juris quam ex providentia duximus ordinandum ut rata sit et firma institutio prioris ejusdem dictique Caritatensis monasterii monachi prefato instituto sicut eorum priori obedientiam et reverentiam exhibeant debitam et devotam ac ab excommunicatione qua ligati sunt pro eo quod inobedientes super hoc fuisse noscuntur per te sine difficultate qualibet absolvantur reservato nobis regularis discipline rigore prout de bene placito nostro fuerit temperando Per hoc quoque quod pro bono pacis a nobis taliter est provisum juri Caritatensis et Cluniacensis ecclesiarum nullum in posterum prejudicium generetur Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus predictis monachis absque difficultate sicut dictum est beneficium absolutionis impendens prefato priori quem compellas uno prioratu manere contentum facias ab eisdem monachis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Ceterum dilectum filium S[tephanum] quondam priorem predicti Caritatensis monasterii benigne in claustro Cluniacensi recipias et sincera ipsum caritate pertractes mandatum nostrum taliter impleturus quod prudentiam tuam commendare merito debeamus Datum Perusii XVIII kalendas januarii pontificatus nostri anno tertio