Charter Document - 02194585

Charter Document - 02194585


Charter Number: 02194585
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1229
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Priori Flaviniacen Eduen Dioc salutem et Apostolicam benedictionem Volentes Clun Monasterio prout debitum sue religionis exposcit specialem favorem et gratiam impertiri super omnibus privilegiis et indulgentiis tam a Romanis Pontificibus quam aliis Ecclesiarum Prelatis necnon Regibus Principibus et quibuscumque aliis concessis eidem Abbatem S Germani de Pratis Parisien et collegas ipsius olim conservatores usque ad quinquennium duximus deputandos Verum quia sicut dilectus filius Cluniacensis Abbas nobis exposuit sibi et aliis Monasterii memorati personis nimis dispendiosum existit recurrere quoties necessitas exigit ad predictos qui ab eis per quinque dietas et amplius sunt remoti super hoc idem Abbas a nobis petiit provideri Nos igitur super hoc providere volentes vos ad quos cum viciniores sitis ut dicitur commodius poterunt habere recursum loco illorum duximus subrogandos ut iuxta formam illis traditam cum expedierit procedatis Datum Perusii II nonas Decembris Pontificatus nostri anno III