Charter Document - 02194583
Charter Number: | 02194583 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Armandus Chabrier clericus vendo domui de Grasac et trado et tibi Pagano pro eadem domo recipienti bona fide et sine dolo per me et per meos feudum mansi de Ceryata et quicquid in dicto manso habito precio VIII librarum Viennensium quas recognosco mihi esse plenarie numeratas et inde exceptioni non numerati precii et non soluti renuncians te Paganum priorem dicte domus et ipsam domum de eisdem quitto Si vero dictum feodum et illud quod in dicto manso habeo plus dicto valeat pretio illud totum quantumcumque sit dicte domui et tibi dicto Pagano priori ejusdem domus pro eadem domo recipienti dono liberaliter et concedo recognoscens supradicta esse vendita secundum conditionem temporis rationabili pretio atque justo dicto priori et eidem domo recipienti per stipulationem promittens quod si supradicta que vendidi domui supradicte et priori ut superius continetur in parte vel in totum jure evincerentur dictam domum et te dictum priorem et successores tuos in eadem domo servarem indemnes Hec autem omnia et singula ut superius continentur promitto tibi dicto priori pro supradicta domo recipienti per me et per meos bona fide servare et non contravenire aliquo jure vel aliqua ratione si Deus me adjuvet et hec sancta Dei euvangelia que manu tango sub eodem juramento renuncians omni juri scripto et non scripto promulgato vel promulgando divino et humano et omni alii juri et rationi qua contra vendicionem venire possem supradictam et cum dictus mansus in mandamento sit castri de Vertamisa Hugo de Salsac mandato et voluntate mea dicto priori pro eadem domo recipienti intravit fideijussor pro supradictis omnibus attendendis plenarie et servandis et in testimonium rei geste jussi et volui quod sigillum suum apponeret huic carte Actum Anicie anno Domini MCCXXVIIII mense julii in presentia magistri Petri W de Salsac capellani Stephani de Lerin Armandi de Lapte Boniti de Salsac Ruffi d'Estivalleilas W Boerii W de Montmeia et plurium aliorum Ut autem super hiis nulla in posterum dubietas oriatur nos Stephanus Dei gratia Aniciensis episcopus rogatu et voluntate Armandi et prioris supradictorum cum supradicta omnia in nostra presentia erant facta presentem cartam fecimus sigilli nostri munimine roborari