Charter Document - 02194580
Charter Number: | 02194580 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exhortation |
Date: | 1228 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverendo patri ac domino B divina vocatione ecclesie Cluniacensis abbati frater S humilis subprior Comliaci et totus ejusdem loci devotus conventus salutem et tam devotam quam debitam cum omni reverentia subjectionem Vestre domine pre omnibus reverende paternitati innotescimus patrem nostrum bone memorie Philippum Dei permissione in festo beati Johannis ante Portam Latinam ab hoc seculo discessisse Et nos feria tertia proxima sequente karissimos nostros fratrem P priorem Sancti Fidoli et fratrem J sacristam Coniliaci ad vestram paternitatem prout debuimus transmisimus Sciat autem vestra paternitas quod dictus pie memorie Philippus sicut scimus et testificamur nos et ecclesiam nostram tam in temporalibus quam spiritualibus quamdiu prefuit bona fide et laudabiliter gubernavit et ecclesiam nostram in bono statu dereliquit Unde vestram flexis genibus et cum lacrymis rogamus sublimitatem quatinus ad succursum anime ipsius in hoc instanti generali capitulo orationes et pias memorias fieri statuatis et ipsi prout vestro incumbit officio beneficium absolutionis misericorditer impendatis Quia vero periculosum est et damnosum ecclesiam quamcumque diu gubernatore vacare et maxime de nostra debeamus timere vestram de qua plurimum congaudemus attentissime exoramus discretionem ut et nobis et nostre ecclesie de pastore in proximo provideatis et in ipso utilitatem nostram et vestrum honorem conservare studeatis