Charter Document - 02194577

Charter Document - 02194577


Charter Number: 02194577
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Johannes comes Cabilonensis omnibus notum facio presentes litteras inspecturis quod ego apud Paredum tacto sacrosancto evengelio juravi bonas consuetudines et bona usagia de Paredo et de Tolono cum pertinentiis tenere fideliter et observare et homines et terras de Paredo et de Tollono infra villas et extra similiter observare bona fide prout antecessores mei consueverunt jurare et teneor euntes et venientes ad fora et ad nundinas de Paredo et de Tolun cum rebus suis fideliter custodire Si vero ab hoc sacramento in aliquo resilirem infra XL dies postquam monitus fuero emendarem Si vero non emendarem hii milites R Dalmasius Hugo de Digonia H de Sancto Albino Guichardus de Digonia B Gelinus W de Valeta Humbertus de Valeta W de Puele apud Cluniacum juraverunt ostagia tenere donec res male facta emendaretur Et notandum quod super re male facta infra annum ex quo facta fuerit prior de Paredo vel ejus mandatum debent me convenire Si vero infra annum monitus non fuero in pace super illa emenda remanerem et sic successive de male factis cum emerserint tenentur me infra annum singulis annis convenire Ut autem hoc firmum et ratum permaneat presentes litteras sigillavi Actum apud Paredum anno Domini MCCXXVIII mense decembri