Charter Document - 02194573
Charter Number: | 02194573 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun salutem et Apostolicam benedictionem Quanto Cluniacense Monasterium inter alia honorabilius esse dignoscitur et nos erga illud majori affectione movemur tanto est diligentius providendum ut laudabilis religionis sue fama conspectius enitescat que posset per impunitatem delinquentium obfuscari Quia vero liberius consuevit indulta quam de jure communi competit auctoritate procedi et plura per Dei gratiam in tua persona conveniunt que de te nobis prebent fiduciam pleniorem cum vir sis providus et discretus et zelum habeas et scientiam ac in te vigere religio dignoscatur Nos devotionis tue supplicationibus inclinati corrigendi non obstante appellationis objectu cum a correctione non liceat appellare subditorum tuorum excessus et cogendi eos ad observationem eorum que pro reformatione Ordinis sunt statuta liberam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem Datum Perusii XII Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno II