Charter Document - 02194572

Charter Document - 02194572


Charter Number: 02194572
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Persuadet nobis justitie debitum et laudabilis Cluniacensis ordinis opinio ac tue devotionis sinceritas nos hortantur quod debeamus indemnitati Cluniacensis Monasterii sollicita diligentia precavere Ex tua sane insinuatione accepimus quod cum sigillum Conventus Cluniacensis minus caute fuerit per quandam incuriam conservatum multa sunt ignorante Conventu confecta sub ipsius nomine instrumenta et sigillo consignata predicto in gravem Cluniacensem Monasterii lesionem Quare metuens ne per ea predictum Monasterium grave detrimentum incurrat humiliter postulasti talia instrumenta presertim super bonorum alienatione confecta irrita nuntiari et per ipsa Monasterium non teneri ne autem tali fraudis commento laberetur dictum Monasterium facultatibus per alienationem rerum ipsius que tanquam odiosa prohibetur a jure nisi ubi necessitas Ecclesiarum vel utilitas id exposcit Nos devotionis tue postulationibus inclinati talia instrumenta super alienatione bonorum ipsius Monasterii Conventu ignorante confecta volumus esse invalida et per ea non teneri Monasterium memoratum Datum Perusii XII Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno secundo