Charter Document - 02194568
Charter Number: | 02194568 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Priori Dolens Bituricensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Significantibus dilectis filiis Abbate ac Conventu Cluniacensi nobis innotuit quod cum eorum Monasterio quod specialiter ad Apostolicam Sedem pertinet eo plures invideant quo abundantius in temporalibus divine percepit gratiam largitatis nonnulli ad eorum bona et jura cupiditatis sue oculos extendentes ea temere occupant et invadunt contra libertates et immunitates a Romanis Pontificibus et aliis Ecclesiarum Prelatis necnon secularibus Principibus ipsis indultas temere veniendo Quia vero eo fortius dictum Monasterium defendere ab injuriis et in jure fovere tenemur quo specialius ad nos spectat et protectionis nostre noscitur amplius indigere discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus Monasterium predictum et de Charitate ac sancti Martini Monasteria ad ipsum spectantia contra suorum privilegiorum et indulgentiarum tenorem non permittatis ab aliquibus in Bituricensi Provincia temere molestari molestatores eorum indebitos per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo presentibus ultra quinquennium minime valituris Datum Perusii IV Kalendas Augusti Pontificatus nostri anno secundo