Charter Document - 02194564
Charter Number: | 02194564 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Priori sancti Dionysii Parisiensis Diocesis salutem et Apostolicam Benedictionem Quo specialius Cluniacense Monasterium ad nos spectat eo fortius suis providere tenemur utilitatibus et sibi super dispendiis subvenire Significantibus sane dilectis filiis Abbate ac Conventu Monasterii predicti accepimus quod alicui Ecclesiarum Prelati et quidam alii clerici et laici Prioratus in quibus consueverunt Monachi residere et grangias Monachorum usibus deputatas spectantes tam ad eos quam ad conventuales Prioratus ipsis immediate subjectos olim a suis predecessoribus sibi obtinuere concedi quoad viverent possidendos Et licet venerabilis frater noster Jerosolymitanus Patriarcha tunc Cluniacensis Abbas super revocandis ipsis Apostolicas litteras impetrasset idem tamen revocatis predictorum aliquibus per litteras memoratas non solum aliorum revocationi non institit verum etiam ipsa per suas litteras detentoribus confirmavit unde sibi subveniri super hoc per Apostolicam sollicitudinem postularunt Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus eosdem Prioratus et grangias ad jus et proprietatem eorum ad quos pertinent legitime revocetis proviso ne in predictarum domorum detrimentum per detentores earum malitiose interim aliquid attentetur contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Perusii XI Kalendas Julii Pontificatus nostri anno secundo Habetur et alia Conservatoria ejusdem de eodem directa Priori sancti Pauli ac Camerario et Thesaurario sancti Ioannis Bisuntinensis de eadem data et omnino similis