Charter Document - 02194553
Charter Number: | 02194553 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Johannes comes Cabilonensis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego recepi in commenda et custodia mea et amicorum meorum Durannum de Blanos et homines ejusdem loci et vallis homines de Donziaco et homines de Varengiis cum rebus suis tali conditione quod dicti homines debent me vel mandato meo reddere singulis annis apud Cluniacum centum panellos avene infra octabas Sancti Michaelis Possunt vero homines predicte commende demandare commendam istam dicto comiti de anno in annum ita tamen quod demandatio fiat in presentia quando ipsi homines reddent commendam et tunc si demandare voluerint commendam tenentur reddere litteras suas predicto comiti vel ejus mandato et similiter dictus comes cum voluerit potest hominibus commendam demandare Quod ut ratum et stabile permaneat ego Johannes comes Cabilonensis presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXXVII mense octobri