Charter Document - 02194544
| Charter Number: | 02194544 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1224 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Jocerannus dominus de Branceduno omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod nos servitium quod habemus in hominibus videlicet Gaufrido de Bosco clauso de Boges duodecim solidos Cluniacenses Ruffo de Corcellis duos solidos super quibusdam terris sitis apud Lornandum David Ramel duodecim denarios super terris ibidem positis et Constantio Sainerio quindecim denarios apud Chavanie Bernardo Karoli tres denarios in terra de Lornando Stephano de Chasaines et Marino fratre ejus tres solidos super terris de Massiliaco terram vero que sita est apud Lornandum et partit cum Johanne Merculi milite campum vero de Rocei qui est apud Massiliacum ecclesie Cluniacensi tradidimus nomine gagerie viginti libras fortium Si aliqua controversia aut querela inter nos et dictam ecclesiam [quod absit] verteretur prius dicte ecclesie in prenominata summa pecunie tenemur satisfacere nisi nos et sepe dicta ecclesia alio modo componeremus Actum anno gratie MCCXX quarto mense julio
