Charter Document - 02194542
Charter Number: | 02194542 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis precibus grato concurrentes assensu ne pro grangiis unde vos vel fratres vestri percipitis victualia in quibus nec clerici nec Monachi commorantur que visitari non solent alicui ordinario procurationes insolitas solvere compellamini auctoritate vobis presentium indulgemus Nulli ergo [] Datum Laterani III Kalendas Julii Pontificatus nostri anno octavo