Charter Document - 02194539
Charter Number: | 02194539 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam labilis est memoria hominum et humana fragilitas non potest omnia memorie confidere idcirco provisum est ad cautelam quod ea que aguntur in scriptis redigantur ne processu temporis possint in dubium revocari Noscant ergo presentes et posteri quod hec est forma compromissi facti inter ecclesiam Calagurensem et monasterium Najarensem in domnum Mauricium Burgensem episcopum In nomine Domini Amen Notum sit omnibus quod cum inter domnum J Petri electum et capitulum Calagurensem ac predecessores suos ex una parte et dominum J priorem et conventum ecclesie Najarensis ac predecessores suos ex altera super eadem ecclesia Najarensi diu et sepe fuisset et multipliciter litigatum inter dictas partes super proprietate interdum super possessione ipsius et pertinentiarum ejus interdum super juribus episcopalibus quos predicti electus et capitulum Calagurense ac predecessores sui asserebant in eisdem ad Calagurensem ecclesiam pertinere et in tantum etiam fuisse[t] processum quod semel adjudicata fuisset ecclesie Calagurensi possessio causa rei servande et tamen [iterum] vera possessio ecclesie Najarensis et pertinenciarum ejus per diversos judices a sede apostolica delegatos tandem domno abbate ac conventu Cluniacense volentibus predictas sententias inpugnare per domnum J priorem Najarensem procuratorem suum ad hoc specialiter constitutum coram abbate ac priore Sancti Dominici de Silos et magistro P archidiacono Vervecensi judicibus a sede apostolica delegatis pro bono pacis et ut [e]vitarentur graves labores partium et expense predicti electus et capitulum Calagurenses ex una parte et procurator abbatis et conventus Cluniacensium de consensu conventus Najarensis ex alia compromiserunt in dominum Mauricium episcopum Burgensem presentem et consentientem super omnibus controversiis que unquam fuerunt vel sunt vel nunc moveri possunt super ecclesia Najarensi et pertinentiis suis et expensis factis et dampnis datis ratione dictarum controversiarum inter ecclesiam Calagurensem ex una parte [et] ecclesiam Najarensem seu monasterium Cluniacense ex altera quod approbarent et in perpetuum bona fide servarent quicquid ipse inde precipiendum vel statuendum duceret vel mandandum partes per compositionem citra cause cognitionem ad concordiam revocando Hoc modo specialiter acto inter partes quod predicti prior et conventus Najarensis bona fide et absque omni fraude teneantur dare operam ad hoc ut dominus abbas et conventus Cluniacensis arbitrium ipsius approbent et observent et ita demum ipsi prior et conventus Najarenses ejus arbitrium approbare et observare teneantur si abbas et conventus Cluniacensis ipsum approbandum duxerint et servandum Similiter hoc specialiter acto inter partes quod predicti electus et capitulum Calagurense bona fide et absque omni fraude teneantur dare operam ad hoc ut dominus eorum archiepiscopus Therraconensis et spiritualis amicus eorum [archiepiscopus] Toletanus predicti episcopi arbitrium approbent et ita demum ipse electus et capitulum Calagurense ejus arbitrium approbare et observare teneantur si predicti archiepiscopi ipsum duxerint approbandum Promiserunt insuper sibi invicem per stipulationem predicti electus et capitulum Calagurense ex una parte et procurator abbatis et conventus Cluniacensis de consensu conventus Najarensis ex altera penam mille marcharum argenti in argento vel auro vel pecunia numerata equivalenti solvendam si ita sicut suprascriptum est domni episcopi Burgensis arbitrium non approbarent vel etiam non servarent Sub etiam et pena sibi mutuo promiserunt quod bona fide et etiam absque fraude dabunt operam ut domnus papa ex plenitudine potestatis sue predicto arbitrio perpetue firmitatis robur attribuat quominus ex personis compromittencium vel ex forma compromissi vel quacunque alia racione vel causa esset de jure infirmum vel etiam infirmandum Et hec omnia et singula promiserunt predicti electus et capitulum Calagurenses ex una parte et procurator abbatis et conventus Cluniacensis [de consensu conventus Najarensis] ex altera se bona fide facturos et observaturos et nunquam aliquo jure communi vel singulari vel quocumque alio modo contraventuros [et] juramento super sancta Dei euvangelia corporaliter prestito firmaverunt domino Johanne thesaurario Calagurensi pro electo et capitulo Calagurensi prestante in animabus eorum [juramentum] et domno Marcho monacho Najarensi pro predicto procuratore abbatis et conventus Cluniacensis et conventu Najarensi prestante in animabus eorum scilicet jusjurandum Acta sunt hec Burgis in palatio domni episcopi juxta claustrum in presentia testium ad hoc adhibitorum scilicet Petri Didaci cantoris Burgensis abbatis de Frenucca Johannis Rogerii Ferrandi Martini Petri de Gordas canonicorum Burgensium et magistri Odonis canonici Palentini et prioris Sancti Ysidori et Ferrandi Petri archidiaconi Johannis thesausarii F cantoris Calagurensium et Johannis de Roma et Martini Petri sociorum ejusdem ecclesie anno gratie MCCXXII octavo idus octubris Ego P Leonis Burgensis magister in organo de mandato et voluntate domni Burgensis episcopi et utriusque supradictarum partium hanc cartam scripsi et signavi subscripsique Ego J Calagurensis electus huic compromisso subscripsi propria manu et sigilli nostri appositione firmavi Ego J prior Najarensis procurator abbatis et conventus Cluniacensis per manum Hugonis capellani nostri huic compromisso subscripsi et illud sigilli nostri appositione firmavi Ego Hugo monachus Najarensis de mandato capituli Nagarensis huic compromisso subscripsi et sigillo ejus sigillavi Ego P Johannis chanonicus decanus Calagurensis [de mandato capituli Calagurritani] huic compromisso subscripsi et sigillo ejus sigillavi