Charter Document - 02194538
Charter Number: | 02194538 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
C miseratione divina Portuensis et Sancte Rufine episcopus apostolice sedis legatus dilectis in Christo filiis priori et conventui Rocce de Salustrio salutem in Christo Cum inter mundane pressure contusiones quibus Ismael in Isaac desevire non cessat et in dominium Sarre servilitas Agar insurgit dum clerum populus persequitur et in religionis viros hii qui in mundo sunt et de mundo loquuntur non desinunt degrassari vobis non compati non valemus eo quod et hostilitate insurgente vicina et fervore religionis inter vos frigescente multisque aliis de causis adeo domus vestra ad precipitium est deducta quod nisi citiori remedio manus auxilians porrigatur eidem tam lapsus animarum quam rerum ibi vix unquam poterit reparari Cum igitur monasterium Cluniacense in confinio vestro constitutum tam celebri fulgeat sanctitate tanto discretionis valletur vigore ut in omnem terram exeat sonus ejus et in fines orbis terre prerogativam religionis preformet caritatem vestram attentius monendam duximus quatinus tanquam de virtute in virtutem proficiscentes habitum et regulam sub pastore Cluniacensi recipere festinetis Non enim in montem ad prophetice visionis edificium pervenitur nisi per gradus suos ascendatur Et nos auctoritate domini pape tam generali quam speciali qua fungimur in hac parte domum vestram cum omnibus pertinenciis possessionibus et juribus suis libere integre exterius et interius tam in spiritualibus quam in temporalibus abbati et conventui tanquam monasterii Cluniacensis filiam duximus supponendas statuentes ut si quis in posterum huic nostre ordinationi et subjectioni monasterio Cluniacensi de predicta domo facte temere contradixerit aut rebellis fuerit ipso facto sit anathematis vinculo innodatus Et si quis propter hoc contra eos excommunicationis vel interdicti sententiam tulerit ipso jure eam irritam esse decernimus et inanem Datum apud Cistercium anno Domini MCCXXII IIII kal octobris