Charter Document - 02194527
Charter Number: | 02194527 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego B[eatrix] comitissa Cabilonensis omnibus tam presentibus quam futuris notum facio quod querela que diu vertebatur inter ecclesiam Cluniacensem et Radulfum de Bussi super manso de molendino quod est apud Bussi me mediante in presentia mea finita est et in perpetuum pacificata hoc modo scilicet quod predictus Radulfus omnes clamationes et exactiones quas faciebat de eodem manso spontanea voluntate relaxavit retento sibi quod ei debetur in eodem manso scilicet IIII bichetis avene tribus panibus VIII denariis et una gallina annuatim sibi solvendis ab illo quicunque mansum predictum tenuerit Idem autem Radulfus fideliter promisit et me pro se fide jussorem in manu A prioris et L camerarii Cluniacensis constituit quod nichil omnino amplius nec taliam nec aliquid aliud parvum vel magnum ipse vel heredes ejus de eodem manso exigent et quod hanc concordiam ipse et heredes sui in perpetuum illesam et illibatam observabunt Ut autem hec pax perpetua stabilitate gaudeat eam sigilli mei munimine roboravi Hoc autem factum est apud Bussi in presentia testium subscriptorum S domini A prioris L camerarii D decani de Lordono monachorum [Cluniacensium] et G[uillelmi] de Gembles capell[an]i comitisse S item Guillermi capellani de Bussi et Radulfi de Marnie Bertranni de Li militum et Bernardi de Boteria Actum []