Charter Document - 02194525
Charter Number: | 02194525 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Johannes [comes] Cabilonensis notum omnibus facio quod de omnibus querelis quas ecclesia Cluniacensis contra me habebat et ego contra ipsam et de omnibus gravaminibus et injuriis que vel quas ipsi irrogaveram vel ipsa mihi promisi me stare dicto abbatis Cluniacensis fide data sub pena quingentarum librarum Pruvinensium de quibus ei dedi fide jussores quos posui in manu comitis Nivernensis ad opus ipsius abbatis videlicet dominum Jocerannum Grossum de CC libris qui fidei sacramento promisit quod ostagium teneret apud Disisie nec de villa eadem exiret donec eidem abbati de dictis CC libris satisfecisset si ego aliquo modo a dicto ejusdem abbatis resilirem De aliis ducentis libris fide jussorem dedi H dominum Usellarum qui simili modo apud Cluniacum ostagium teneret si contra dictum ipsius abbatis aliquando venirem De centum libris residuis dedi fide jussorem dominum Hugonem de Digonia pro quo dictus comes Nivernensis de illis centum libris se constituit redditorem Rogavi etiam dominum Cabilonensem episcopum ut me ad observandum dictum ipsum per excommunicationem compellat et terram meam supponendo interdicto Debet autem idem abbas dictum suum proferre infra Pascha Actum apud Borbonum anno gratie MCCXX die mercurii ante festum beati Michaelis