Charter Document - 02194524
Charter Number: | 02194524 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Johannes comes Cabilonensis notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod cum querela verteretur inter me ex una parte et ecclesiam Cluniacensem ex altera super damnis rerum mobilium scilicet super redemptione hominum captione animalium et domorum destructionibus que ecclesia Cluniacensis dicebat a me et a servientibus meis sibi illata fuisse et ego similiter ab hominibus suis mihi illata ad pacem et concordiam per manus bonorum virorum venimus hoc modo quod ego remisi ecclesie Cluniacensi omnia dampna que dicebam ab hominibus suis mihi illata et ecclesia Cluniacensis similiter mihi remisit omnia dampna que ego et servientes mei eidem super mobilibus feceramus Utrique autem parti si que querele super fundis terrarum competunt reservantur Donavi autem ecclesie Cluniacensi pro remedio anime mee et in recompensatione damnorum que eidem super mobilibus intuleram decem libras Divionenses censuales annuatim persolvendas que percipientur in terra mea de Juhenceio Hanc autem compositionem et donationem me fideliter servaturum super sacrosancta evangelia juravi In cujus rei testimonium [presentes litteras] sigilli mei impressione feci roborari Actum anno Domini MCCXX