Charter Document - 02194523
Charter Number: | 02194523 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Galterius dominus Berziaci omnibus notum facio presentes litteras inspecturis quod cum controversia verteretur inter me ex una parte et magistrum de Opere monasterii Cluniacensis super boscum de Opere et super elemosina domine Berziaci avie mee compromisimus in dominum Benedictum de Monte Medio et dominum Vuillelmum de Jarmola et magistrum Martinum Cluniacensem quibus mediantibus talis compositio intervenit quod ego quictavi interposito juramento et concessi ecclesie Cluniacensi ut obedientia de Opere monasterii Cluniacensis libere et absque ulla retentione boscum de Opere futuris temporibus pleno jure possedeat sicut ex donatione antecessorum meorum habuit Et ego obscuritatis tollende gratia per homines Berziaci et Cluniaci communiter electos finibus positis terminare feci similiter decimam bosci de Juncheio et de Theises pro anima domine Berziaci avie mee illis concessi et quictavi et finibus positis terminare feci Ut igitur prefate compositionis tenor futuris temporibus inviolabiliter observetur presentem cartulam impressione sigilli mei roboravi et dominum Poncium Matisconensem episcopum humiliter et instanter rogavi ut prefatam compositionem in perpetue firmitatis testimonium dignetur confirmare Actum apud Montem Medium in presentia multorum anno gracie MCCXX mense augusto