Charter Document - 02194521
Charter Number: | 02194521 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Priori sancti Petri ad montes et Magistro Nicolao Archidiacono Catalaunensi salutem et Apostolicam benedictionem Ex parte Cluniacensis Ecclesie fuit propositum coram nobis quod quidam Presbyteri Ecclesiarum Rhemensis Provincie in quibus ipsi vel Prioratus eorum jus obtinent Patronatus occasione sumpta ex statuto Concilii Generalis quo cavetur et Parochialium Ecclesiarum Presbyteris de illarum proventibus portio sufficiens assignetur portiones suas quibus consueverunt et possunt esse contenti nitentes plus debito augmentare super hoc eis graves et molesti existunt Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus congruis provisionibus juxta qualitatem personarum et Ecclesiarum facultates statusque locorum provida consideratione taxatis Presbyteros ipsos faciatis illis esse contentos contradictores si qui fuerint monitione premissa per censuram Ecclesiasticam appellatione remota sicut justum fuerit compescentes nullis litteris obstantibus harum tenore tacito a Sede Apostolica impetratis Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nihilominus exequantur Datum apud Vrbem veterem XV Kalendas Septembris Pontificatus nostri anno V Habetur et alia similis conservatoria ejusdem Honorii III Pape directa Abbatibus de insula barbara ac de Saviniaco Lugdunen Diocesis pro taxationis congrue portionis Presbyterorum Ecclesiarum Parochialium que sunt juris Patronatus Cluniacensium in Provincia Lugdunensi Et est ejusdem date quoad locum et annum sed est de die vigesima Augusti