Charter Document - 02194519

Charter Document - 02194519


Charter Number: 02194519
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverentissimo patri ac domino G[eroldo] Dei gratia abbati Cluniacensi subprior et conventus Sancti Martini de Campis salutem et tanquam domino ac patri debitam et devotam cum omni subjectione et reverentia obedientiam Sanctitatis vestre pedibus provoluti discretioni vestre lacrymabiliter intimamus quod venerabilis et karissimus prior noster bone memorie et pie recordationis dominus Johannes migravit a seculo qui sicut credimus vivit in Christo et de hujus prave ac perverse nationis medio a Domino vocatus est Unde miserabiliter conturbati sumus pre dolore miserabiliter et commoti adeo ut juste possimus dicere Non est dolor sicut dolor noster et illud quod de beatissimo patre nostro dicitur Jam ergo in quo erit nobis spes In quo refrigerium in cujus amore solatium et ea que sequuntur Et quia dolori tam nimio tam vehementi tam immenso per nos medecinam apponere non possumus in tantum respiramus ut ad benignam paternitatem vestram nostre mentis oculos dirigamus que solatium desolatis semper prestare consuevit Verum quoniam sollempnes nuntii nostri qui de antiqua consuetudine in tali casu ad dominum Cluniacensem abbatem consueverunt dirigi ad vos quamcito vellemus venire non poterunt tum propter impedimentum viarum tum propter instantiam guerrarum et maxime quia ignoramus ubi persona valeat inveniri discretioni vestre latorem presentium duximus transmittendum benignitatem vestram de qua ad plenum confidimus exorantes attentius quatinus locum certum ubi predicti nostri qui jam sunt in procinctu itineris personam vestram invenire citius poterunt ipsis per eundem latorem presentem velitis intimare Decimo kal februar obiit bone memorie dominus Johannes prior noster Valeat [paternitas vestra]